- ALGEBRAE
- ALGEBRAEregulae numerandi Arabibus dictae sunt: Ioh. Schrivelius in Brevi Regular. Algebraedescr. Porro harum Regularum inventionem adscribunt Diophanto Graeco Scriptori, qui ut auctor Regio montanus, libris 13. eas descripsit, atque ut Latini Rei et Census, sic Arabes regulas illas vocabulô suô appellare solent Algebras. Hinc Algebra, Scientia numerorum, de qua sic Pseudo Ovidius de Verula l. 1.Sed quia de ludis fiebat sermo, quid illôPulchrius esse potest exercitiô numerorum?Quô divinantur numeri plerique per unumIgnoti notum, sicut ludunt apud IndosLudum dicentes Algebrae, Almuc grabalaeque etc.Et l. 2.Algebrae memor, qui ludus Arithmeticorum;apud Car. du Fresne Glossar. Idem quoque notat Algorismus, vox itidem Arabica, Hispanis, Alguarismo, de qua vide Clavium Algebrae l. 1. c. 1.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.